- MOVIA Familia
- MOVIA FamiliaGall. Mouy, Lotharingicae Stirpis inter ramos est. Fridericus enim Dux Lotharingiae et Barri, defunctus A. C. 1470. ex Iolantha Andegavensi Duce Lotharingiae et Barri (silia Renati Siciliae Regis) pater fuit Renati Ducis, defuncti A. C. 1508. Hôc et Philippâ Geldricâ genitus Antonius Dux, ex Renata Borbonia, praeter Franciscum Ducem (hodiernorum Ducum satorem, uti ex Claudio Duce Guisiae Fratre Antonii Ellebovii, Guisii, Aumalii, Harcurtii, Meduanii, Ioyeusii Principes descendunt) suscepit minorem natu Nicolaum Comitem de Vaudemont, Ducem Mercurii, defunctum A. C. 1576. Quô et Catharinâ agnatâ (Claudii Aumalae Ducis filiâ) genitus Henricus de Lotharingia Comes de Chaligny, obiit A. C. 1601. Pater ex Claudia de Mouy herede (filiâ Caroli M. nepte Antonii Baronis de Mouy, Nicolai, et Iacobi Dominorum de Mouy) Henrici de Chaligny Marchionis de Meuy, Caroli Episcopi Virodunensis. Francisci ibidem Episcopi, et Ludovicae, quae nupta Florentio de Ligne Marchioni de Roubais, filium ex eo suscepit, qui hereditatem et titulum de Mouy obtinuit. Idem Spenerus Part. III. p. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.